monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 12
(Vers 170.) Sequitur versus secundus: Intret postulatio mea coram te: secundum verbum tuum libera me. Vide ordinem. Primum dixit: Appropinquet oratio mea: postea intellectum poposcit, secundum verbum: tertio ait, Intret postulatio mea coram te. Nonne quodam Dominus nos invitat usu, et suscipere dignatur affectu? Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primum ad eius domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui; ut cognoscas mentem patrisfamilias: deinde ut eius domum ingrediaris, imploras; ne quis te abiiciat et excludat? Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem: pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat: pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad ianuam . Pulsamus et digito. Denique et Thomas digito meruit ianuam resurrectionis aperire. Et tibi dicit Iesus: Infer digitum tuum huc . . . . . et mitte manus tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis . Pulsa ergo digito, si non potes tota manu. Pulsa ianuam. Christus est ianua, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur .